- CREPITACILLUM
- CREPITACILLUMquô infantum ploratus coercetur, memoratur Martiali, l. 14. Epigr. 54.Si quis plorator collo tibi vernula pendet,Haec quatiat tenerâ garrula sistra manu.Sunt illa e ligno, et crecerella hodieque Gallis vocantur, e Latino factâ dictione. Quemadmodum iidem eôdem nominetinnunculum avem insigniunt, a voce, quam edit inter volandum, quasi crepitacillum. Salmas. ad Solin. p. 340. Vide quoque infra, ubi de Exponendi more. Alias Crepitaculum, in Glossis ποδοψόφιον, h. e. scabellum, quô saltantes olim Pantomimi, ad crepitum faciendum usi, vide infra in voce Crupezium, item Scabellum. Praeter quae, testarum etiam crepitus iis adhiberi consuevit. Vetus Iuvenalis Interpres ad illus, Sat. 11. v. 170.------ ------ Audiat illeTestarum crepitus: ----- -----Testis enim, inquit, antea percutiebant saltantibus Pantomimis, quia tunc non erat, ut Mesochori percuterent manibus. Quomodo autem hi manibus percuterent, dicetur infra. Sed et Crepiius aeris in bello adhibitus, ad terrorem hostibus incutiendum. Hinc inoppugnatione Capuae apud Livium, l. 26. c. 5. Proelium non soltiô more et clamore coeptum est, sed ad alium virorum, equorum, armorumque sonum, disposita in muris Campanorum multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis in defectu Lunae, silenti nocte, cieri solet, edidit clamorem, ut averteret etiam pugnantium animos Vide quoque supra in voce Aes. De Crepitibus obscenis, inter Numina relatis, apud Aegyptios olim, dicemus infra voce Flatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.